# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 4.1.59-62

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 4, lines 4.1.59-4.1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/4.1.59

XII. Violenta autem inpugnatio quando castellis uel ciuitatibus praeparatur, mutuo utrimque periculo sed maiore obpugnantium sanguine exercentur luctuosa certamina. Illi enim, qui muros inuadere cupiunt, terrifico apparatu expositis copiis in spem deditionis formidinem geminant tubarum strepitu hominumque permixto; tunc, (quia timor magis frangit insuetos,) primo impetu stupentibus oppidanis, si discriminum experimenta non norunt, admotis scalis inuaditur ciuitas. Quod si a fidentibus siue militaribus uiris repellatur prima congressio, statim clausis crescit audacia, et iam non terrore, sed uiribus et arte confligitur.
XIII. Admouentur enim testudines arietes falces uineae plutei musculi turres; de quibus singulis, qualiter fabricentur, quo etiam pacto proelientur uel repellantur, edisseram.
XIIII. De materia ac tabulatis testudo contexitur, quae, ne exuratur incendio, coriis uel ciliciis centonibusque uestitur. Haec intrinsecus accipit trabem, quae aut adunco praefigitur ferro et falx uocatur ab eo, quod incurua est, ut de muro extrahat lapides, aut certe caput ipsius uestitur ferro et appellatur aries, uel quod habet durissimam frontem, qua subruit muros, uel quod more arietum retrocedit, ut cum impetu uehementius feriat. Testudo autem a similitudine uerae testudinis uocabulum sumpsit, quia, sicut illa modo reducit modo proserit caput, ita machinamentum interdum reducit trabem intedum exerit, ut fortius caedat.
XV. Vineas dixerunt ueteres quas nunc militari barbaricoque usu causias uocant. E lignis leuioribus machina colligatur, lata pedibus octo, alta pedibus septem, longa pedibus septem, longa pedibus sedecim. Huius tectum munitione duplici tabulatis cratibusque contexitur. Latera quoque uimine saepiuntur, ne saxorum telorumque impetu penetrentur. Extrinsecus autem, ne inmisso concremetur incendio, crudis ac recentibus coriis uel centonibus operitur. Istae, cum plures factae fuerint, iunguntur in ordinem, sub quibus obsidentes tuti ad subruenda murorum penetrant fundamenta. Plutei dicuntur qui ad similitudinem absidis contexuntur e uimine et ciliciis uel coriis proteguntur ternisque rotulis, quarum una in medio, duae in capitibus apponuntur, in quaecumque parte uolueris admouentur more carpenti; quos obsidentes applicant muris, eorumque munitione protecti sagittis siue fundis uel missibilibus defensores omnes de propugnaculis ciuitatis exturbant, ut scalis ascendendi facilior praestetur occasio. Agger autem ex terra lignisque extollitur contra murum, de quo tela iactantur.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
