Latin
Book 4, lines 4.1.66-4.1.68
Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 4.1.66-68
Not analysed yet
XVIIII. Praeterea partem muri, ad quam machina conatur accedere, caemento atque lapidibus uel luto siue lateribus, postremo tabulatis extruendo faciunt altiorem, ne defensores moenium desuper urbi uentura possit obprimere. Constat autem inefficax machinamentum reddi, si inueniatur inferius. Verum obsidentes eiusmodi dolum adhibere consueuerunt. Primo talem extruunt turrem, quae propugnaculis ciuitatis uideatur inferior; deinde secreto aliam de tabulatis intrinsecus turriculam faciunt et, cum muris fuerit machina sociata, subito funibus trochleisque de medio turricula illa producitur, de qua egredientes armati, quia altior inuenitur, statim capiunt ciuitatem.
XX. Interdum longissimas ferratasque trabes obponunt machinae uenienti eamque a muri uicinitate propellunt. Sed cum Rhodiorum ciuitas obpugnaretur ab hostibus et turris ambulatoria supra murorum altitudinem ac turrium omnium pararetur, mechanici ingenio inuentum est tale remedium. Per noctem sub fundamenta muri cuniculum fodit et illum locum, ad quem die postero turris fuerat promouenda, nullo hostium sentiente egesta terra cauauit intrinsecus, et, cum rotis suis moles fuisset inpulsa atque ad locum, qui subtercauatus fuerat, peruenisset, tanto ponderi solo cedente subsedit nec iungi muris aut moueri ulterius potuit. Ita ciuitas liberata est et machina derelicta.
XXI. Admotis turribus funditores lapidibus, sagittarii iaculis, manuballistarii uel arcuballistarii sagittis, iaculatores plumbatis ac missibilibus de muris submouent homines. Hoc facto scalis adpositis occupant ciuitatem. Sed qui scalis nituntur frequenter periculum sustinent, exemplo Capanei, a quo primum scalarum obpugnatio perhibetur inuenta, qui tanta ui occisus est a Thebanis, ut extinctus fulmine diceretur. Et ideo sambuca exostra et tollennone obsidentes in murum hostium penetrant. Sambuca dicitur ad similitudinem citharae; nam quemadmodum in cithara chordae sunt, ita in trabe, quae iuxta turrem ponitur, funes sunt, qui pontem de superiore parte trochleis laxant, ut descendat ad murum, statimque de turri exeunt bellatores et per eum transeuntes moenia urbis inuadunt. Exostra dicitur pons, quem superius exposuimus, quia de turri in murum repente protruditur. Tollenno dicitur, quotiens una trabes in terram praealta defigitur, cui in summo uertice alia transuersa trabes longior dimensa medietate conectitur eo libramento, ut, si unum caput depressis, aliud erigatur. In uno ergo capite cratibus sine tabulatis contexitur machina, in qua pauci conlocantur armati; tunc per funes adtracto depressoque alio capite eleuati inponuntur in murum.