# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 4.1.69-71

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 4, lines 4.1.69-4.1.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/4.1.69

XXII. Aduersum haec obsessos defendere consueuerunt ballistae onagri scorpiones arcuballistae fustibali (sagittarii) fundae. Ballista funibus neruinis tenditur, quae, quanto prolixiora brachiola habuerit, hoc est quanto maior fuerit, tanto spicula longius mittit; quae si iuxta artem mechanicam temperetur et ab exercitatis hominibus, qui mensuram eius ante collegerint, dirigatur, penetrat quodcumque percusserit. Onager autem dirigit lapides, sed pro neruorum crassitudine et magnitudine saxorum pondera iaculatur; nam quanto amplior fuerit, tanto maiora saxa fulminis more contorquet. His duobus generibus nulla tormentorum species uehementior inuenitur. Scorpiones dicebant, quas nunc manuballistas uocant, ideo sic nuncupati, quod paruis subtilibusque spiculis inferunt mortem. Fustibalos arcuballistas et fundas describere superfluum puto, quae praesens usus agnoscit. Saxis tamen grauioribus per onagrum destinatis non solum equi eliduntur et homines sed etiam hostium machinamenta franguntur.
XXIII. Aduersum arietes etiam uel falces sunt plura remedia. Aliquanti centones et culcitas funibus chalant et illis obponunt locis, qua caedit aries, ut impetus machinae materia molliore fractus non destruat murum. Alii laqueis captos arietes per multitudinem hominum de muro in obliquum trahunt et cum ipsis testudinibus euertunt. Plures in modum forficis dentatum funibus inligant ferrum, quem lupum uocant, adprehensumque arietem aut euertunt aut ita suspendunt, ut impetum non habeat feriendi. Interdum bases columnaeque marmoreae uibrato impetu iaciuntur de muris arietesque confringunt. Quod si tanta uis fuerit, ut murus arietibus perforetur et, quod saepe accidit, decidat, salutis una spes superest, ut destructis domibus alius intrinsecus murus addatur hostesque intra binos parietes, si penetrare temptauerint, perimantur.
XXIIII. Aliud genus obpugnationum est subterraneum atque secretum, quod cuniculum uocant a leporibus, qui cauernas sub terris fodiunt ibique conduntur. Adhibita ergo multitudine ad speciem metallorum, in quibus auri argentique uenas Bessorum rimatur industria, magno labore terra defoditur cauatoque specu in exitium ciuitatis inferna quaeritur uia. Quae fraus duplicibus operatur insidiis. Aut enim penetrant urbem et noctu non sentientibus oppidanis egrediuntur per cuniculum reseratisque portis suorum agmen inducunt hostesque in ipsis domibus perimunt ignorantes aut certe, cum ad murorum fundamenta peruenerint, suffodiunt eorum maximam partem adpositis siccioribus lignis ruinamque muri tumultuario opere suspendunt; sarmenta insuper iungunt aliaque fomenta flammarum; tunc praeparatis bellatoribus operi ignis inmittitur conbustisque columnis ligneis atque tabulatis muro subito corruente inruptioni aditus reseratur.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
