Latin
Book 4, lines 4.1.72-4.1.74
Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 4.1.72-74
Not analysed yet
XXV. Innumerabilibus declaratur exemplis saepe caesos ad internicionem hostes, qui peruaserant ciuitatem. Quod sine dubio euenit, si oppidani muros ac turres retinuerint uel altiora occupauerint loca. Tunc enim de fenestris ac tectis omnis aetas ac sexus inrumpentes obruit saxis aliisque generibus telorum; quod ne sustineant, obsidentes portas ciuitatis aperire consuerunt, ut resistere desinant fugiendi potestate concessa. Necessitas enim quaedam uirtutis est desperatio. In hoc casu unum oppidanis auxilium est, siue per diem siue per noctem hostis intrauerit, ut muros turresque teneant ac loca superiora conscedant hostesque per uicos et plateas undique obruant dimicantes.
XXVI. Frequenter dolum excogitant obsidentes ac simulata desperatione longius abeunt. Sed ubi post metum murorum uigiliis derelictis requieuerit incauta securitas, tenebrarum ac noctis occasione captata cum scalis clanculo ueniunt murosque conscendunt. Propter quod maior est adhibenda custodia, cum hostis abscesserit, et in ipsis muris ac turribus teguriola conlocanda, in quibus uigiles hibernis mensibus ab imbri uel frigore, aestiuis defendantur a sole. Illud quoque usus inuenit, ut acerrimos ac sagacissimos canes in turribus nutriant, qui aduentum hostium odore praesentiant latratuque testentur. Anseres quoque non minore sollertia nocturnos superuentus clamoribus indicant. Nam ingressi Capitolinam arcem Galli Romanum nomen eruerant, nisi clamore anserum excitatus Mallius restitisset. Mira diligentia siue fortuna uiros, qui uniuersum orbem erant missuri sub iugum, auis una seruauit.
XXVII. Non solum in obsidionibus sed in uniuerso genere bellorum supra omnia ducitur hostium consuetudinem explorare diligenter ac nosse. Oportunitas enim insidiarum aliter non potest inueniri, nisi scias, quibus horis aduersarius a laboris intentione discedat, quibus reddatur incautior, interdum medio die, interdum ad uesperum, saepe nocte, aliquando eo tempore, quo sumitur cibus, cum utriusque partis milites ad requiem aut ad curanda corpora disperguntur. Quod in ciuitate cum coeperit fieri, obsidentes astu se a proelio subtrahunt, ut aduersariorum neglegentiae licentiam tribuant. Quae ipsa inpunitate cum creuerit, repente admotis machinis uel adpositis scalis occupant ciuitatem. Et ideo in muris saxa ceteraque tormenta ponuntur in promptu, ut cognitis insidiis adcurrentes ad manum habeant quod supra caput hostium euoluant atque iaculentur.