# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 4.1.75-78

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 4, lines 4.1.75-4.1.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/4.1.75

XXVIII. Cum neglegentia interuenerit, paribus insidiis subiacent obsidentes. Nam siue cibo siue somno fuerint occupati siue otio aut aliqua necessitate dispersi, tunc oppidani repente prorumpunt, ignorantes perimunt, arietes machinas ipsosque aggeres ignibus concremant omniaque in perniciem suam fabricata opera subuertunt. Propter quod obsidentes ultra ictum teli fossam faciunt eamque non solum uallo et sudibus sed etiam turriculis instruunt, ut erumpentibus ex ciuitate possint obsistere, quod opus loriculam uocant. (Saepe, cum obsidio describitur, inuenitur in historiis loricula urbem esse circumdatam.)
(XXVIIII. Sed ex alto destinata missibilia siue plumbatae uel lanceae ueruta uel spicula in subiectos uehementius cadunt. Sagittae quoque arcubus missae et saxa manibus fundis siue fustibalis directa, quanto de excelsiore loco exeunt, tanto longius penetrant. Ballistae uero et onagri, si a peritis diligentissime temperentur, uniuersa praecedunt, a quibus nec uirtus ulla nec munimina possunt defendere bellatores. Nam more fulminis quicquid percusserint aut dissoluere aut inrumpere consuerunt.)
XXX. Ad capiendos muros scalae uel machinae plurimum ualent, si ea magnitudine conpactae fuerint, ut altitudinem exuperent ciuitatis. Mensura autem colligitur duplici modo; aut enim linum tenue et expeditum uno capite nectitur in sagitta, quae cum ad muri fastigia directa peruenerit, ex mensura lini murorum altitudo deprehenditur, aut certe, cum sol obliquus umbram turrium murorumque iaculatur in terram, tunc ignorantibus aduersariis umbrae illius spatium mensuratur itemque decempeda figitur et umbra ipsius similiter mensuratur. Quo collecto nemo dubitat ex umbra decempedae inueniri altitudinem ciuitatis, cum sciatur, quanta altitudo quantum umbrae mittat in longum.
Quae ad obpugnandas uel defendas urbes auctores bellicarum artium prodiderunt uel quae recentium necessitatum usus inuenit, pro publica, ut arbitror, utilitate digessi, illud iterum iterumque commonens, ut sollertissime caueatur, ne quando aut potus inopia emergat aut cibi, quibus malis nulla arte succurritur; ideoque intra muros tanto plura condenda sunt, quantum scitur clausurae tempus in obsidentum potestate consistere.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
