# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 4.1.83-85

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 4, lines 4.1.83-4.1.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/4.1.83

XXXV. Obseruandum praecipue, ut a quintadecima luna usque ad uicesimam secundam arbores praecidantur, ex quibus liburnae contexendae sunt. His enim tantum octo diebus caesa materies immunis seruatur a carie, reliquis autem diebus praecisa etiam eodem anno interna uermium labe exesa in puluerem uertitur, quod ars ipsa et omnium architectorum cotidianus usus edocuit et contemplatione ipsius religionis agnoscimus, quam pro aeternitate his tantum diebus placuit celebrari.
XXXVI. Caeduntur autem trabes utiliter post solstitium aestiuum, id est per mensem Iulium et Augustum et per autumnale aequinoctium (id est) usque in k. Ianuarias. His namque mensibus arescente umore sicciora et ideo fortiora sunt ligna. Illud etiam cauendum, ne continuo, ut deiectae fuerint trabes, secentur uel statim, ut sectae fuerint, mittantur in nauem, siquidem et adhuc solidae arbores et iam diuisae per tabulas duplices ad maiorem siccitatem mereantur indutias. Nam quae uirides conpinguntur, cum natiuum umorem exudauerint, contrahuntur et rimas faciunt latiores, quo nihil est periculosius nauigantibus (quam hiare tabulata).
XXXVII. Quod ad magnitudinem pertinet, minimae liburnae remorum habent singulos ordines, paulo maiores binos, idoneae mensurae ternos uel quaternos interdum quinos sortiuntur remigio gradus. Nec hoc cuiquam enorme uideatur, cum in Actiaco proelio longe maiora referantur concurrisse nauigia, ut senorum etiam uel ultra ordinum fuerint. Scafae tamen maioribus liburnis exploratoriae sociantur, quae uicenos prope remiges in singulis partibus habeant, quas Britanni picatos uocant. Per has et superuentus fieri et commeatus aduersariorum nauium aliquando intercipi adsolet et speculandi studio aduentus earum uel consilium deprehendi. Ne tamen exploratiae naues candore prodantur, colore Veneto, qui marinis est fluctibus similis, uela tinguntur et funes, cera etiam, qua ungere solent naues, inficitur. Nautaeque uel milites Venetam uestem induunt, ut non solum per noctem sed etiam per diem facilius lateant explorantes.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
