Latin
Book 4, lines 4.1.88-4.1.90
Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 4.1.88-90
Not analysed yet
XL. Praeterea aliorum ortus occasusque siderum tempestates uehementissimas commouent; in quibus licet certi dies auctorum adtestatione signentur, tamen, quia diuersis casibus aliquanta mutantur et, quod confitendum est, caelestes causas humana condicio ad plenum nosse prohibetur, ideo nauticae obseruationis curam trifariam diuidunt. Aut enim circa diem statutum aut ante uel postea tempestates fieri conpertum est. Vnde praecedentes ************,nascentes die sollemni *********,subsequentes *************Graeco uocabulo nuncuparunt. Sed omnia enumerare nominatim aut ineptim uideatur aut longum, cum auctores plurimi non solum mensum sed etiam dierum rationem diligenter expresserint. Transitus quoque siderum, quos planetas uocant, cum praescripto cursu Dei arbitrio creatoris suscipiunt signa uel deserunt, frequenter assolent serena turbare. Interluniorum autem dies tempestatibus plenos et nauigantibus quam maxime metuendos non solum peritiae ratio sed etiam uulgi usus intellegit.
XLI. Multis quoque signis et de tranquillo procellae et de tempestatibus tranquilla produntur, quae uelut in speculo lunae orbis ostendit. Rubicundus color uentus, caeruleus indicat pluuias, ex utroque commixtus nimbos et furentes procellas. Laetus orbis ac lucidus serenitatem nauigiis repromittit, quam gestat in uultu, praecipue si quarto ortu neque obtusis cornibus rutila neque infuso fuerit umore fuscata. Sol quoque exoriens uel diem condens interest utrum aequalibus gaudeat radiis an obiecta nube uarietur, utrum solito splendore fulgidus an uentis urguentibus igneus neue pallidus uel pluuia sit inpendente maculosus. Aer uero et mare ipsum nubiumque magnitudo uel species sollicitos instruit nautas. Aliquanta ab auibus, aliquanta significantur a piscibus, quae Vergilius in Georgicis diuino paene conprehendit ingenio et Varro in libris naualibus diligenter excoluit. Haec gubernatores so se scire profitentur, sciunt eatenus, quatenus eos imperitiae usus instituit, non altior doctrina formauit.
XLII. Elementum pelagi tertia pars mundi est, quae praeter uentorum flatus suo quoque spiramine motuque uegetatur. Nam certis horis, diebus pariter ac noctibus aestu quodam, quod rheuma uocant, ultro citroque percurrit et more torrentium fluminum nunc exundat in terras nunc refluit in altitudinem suam. Haec reciprocantis meatus ambiguitas cursum nauium secunda adiuuat, retardat aduersa. Quae dimicaturo magna sunt cautione uitanda. Neque enim auxilio remorum rheumatis impetus uincitur, cui interdum cedit et uentus; et quoniam in diuersis regionibus, diuerso lunae crescentis minuentisque statu certis horis ista uariantur, ideo proelium nauale gesturus consuetudinem pelagi uel loci ante congressum debet agnoscere.