# Epitoma Rei Militaris Libri Iiii 4.1.91-93

Vegetius, Epitoma Rei Militaris Libri Iiii, Book 4, lines 4.1.91-4.1.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vegetius/epitoma-rei-militaris-libri-iiii/4.1.91

XLIII. Nauticorum gubernatorumque sollertia est loca, in quibus nauigaturi sunt, portusque cognoscere, ut infesta prominentibus uel latentibus scopulis, uadosa ac sicca uitentur; tanto enim securitas maior est, quanto mare altius fuerit. In nauarchis diligentia, in gubernatoribus peritia, in remigibus uirtus eligitur propterea, quia naualis pugna tranquillo committitur mari liburnarumque moles non uentorum flatibus sed remorum pulsu aduersarios percutit rostris eorumque rursum impetus uitat, in quo opere lacerti remigum et ars clauum regentis magistri uictoriam praestat.
XLIIII. Multa quidem armorum genera proelium terrestre desiderat; sed nauale certamen non solum plures armorum species uerum etiam machinas et tormenta flagitat, tamquam in muris dimicetur et turribus. Quid enim crudelius congressione nauali, ubi aquis homines perimuntur et flammis? Praecipua ergo esse debet tegminum cura, ut catafracti uel loricati galeati etiam et ocreis muniti sint milites. De onere namque armorum nemo potest conqueri, qui stans pugnat in nauibus; scuta quoque ualidiora propter ictus lapidum et ampliora sumuntur. Praeter falces et harpagones aliaque naualia genera telorum sagittis missibilibus fundis fustibalis plumbatis onagris ballistis scorpionibus iacula inuicem diriguntur et saxa et, quod est grauius, qui de uirtute praesumunt, admotis liburnis iniectis pontibus in aduersariorum transeunt naues ibique gladiis manu ad manum, ut dicitur, comminus dimicant. In maioribus etiam liburnis propugnacula turresque constituunt, ut tamquam de muro ita de excelsioribus tabulatis facilius uulnerent uel perimant inimicos. Oleo incendiario stuppa sulphure et bitumine obuolutae et ardentes sagittae per ballistas in hosticarum nauium alueos infiguntur unctasque cera et pice et resina tabulas tot fomentis ignium repente succendunt. Alii ferro interimuntur et saxo, alii ardere coguntur in fluctibus; inter tanta tamen mortium genera qui acerrimus casus est, absumenda piscibus insepulta sunt corpora.
XLV. Ad instar autem terrestris proelii superuentus fiunt ignorantibus nauticis uel circa oportunas insularum angustias conlocantur insidiae. Idque agitur, ut imparati facilius deleantur; si longo remigio fatigati sunt hostium nautae, si uento urguentur aduerso, so pro rostris est rheuma, si nihil suspicantes dormiunt inimici, si statio, quam tenent, exitum non habet, si dimicandi optata euenit occasio, fortunae beneficiis iungendae sunt manus et ex oportunitate proelium conserendum. Quod si cautela hostium euitatis insidiis publico Marte confligat, tunc liburnarum instruendae sunt acies, non directae ut in campis, sed incuruae ad similitudinem lunae, ita ut productis cornibus acies media sinuetur, ut, si aduersarii perrumpere temptauerint, ipsa ordinatione circumdati deprimantur. In cornibus autem praecipuum robur et liburnarum conlocatur et militum.

---

Vegetius, EPITOMA REI MILITARIS LIBRI IIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vegetius.html.
