Latin · ~6 min
110
Velleius Paterculus, Liber Posterior 110
Not analysed yet
Rumpit interdum, interdum moratur proposita hominum fortuna. Praeparaverat iam hiberna Caesar ad Danubium admotoque exercitu non plus quam quinque dierum iter a primis hostium aberat, 2 legionesque quas Saturninum admovere placuerat, paene aequali divisae intervallo ab hoste intra paucos dies in praedicto loco cum Caesare se iuncturae erant, cum universa Pannonia, insolens longae pacis bonis, adulta viribus, Delmatia omnibusque tractus eius gentibus in societatem adductis consilii, arma corripuit. 3 Tum necessaria gloriosis praeposita neque tutum visum abdito in interiora exercitu vacuam tam vicino hosti relinquere Italiam. Gentium nationumque, quae rebel1averant, omnis numerus amplius octingentis milibus explebat; ducenta fere peditum colligebantur armis habilia, equitum novem. Cuius immensae multitudinis, 4 parentis acerrimis ac peritissimis ducibus, pars petere Italiam decreverat iunctam sibi Nauporti ac Tergestis confinio, pars in Macedoniam se effuderat, pars suis sedibus praesidium esse destinaverat. Maxima duobus Batonibus ac Pinneti duribus auctoritas erat. 5 Omnibus autem Pannoniis non disciplinae tantummodo, sed linguae quoque notitia Romanae, plerisque etiam litterarum usus et familiaris animorum erat exercitatio. Etaque hercules nulla umquam natio tam mature consilio belli bellum iunxit ac decreta patravit. 6 Oppressi cives Romani, trucidati negotiatores, magnus vexillariorum numerus ad internecionem ea in regione, quae plurimum ab imperatore aberat, caesus, occupata armis Macedonia, omnia et in omnibus 1ocis igni ferroque vastata. Quin etiam tantus huius belli metus fuit, ut stabilem illum et firmatum tantorum bellorum experientia Caesaris Augusti animum quateret atque terreret.