Latin
39
Velleius Paterculus, Liber Posterior 39
Not analysed yet
Gallias primum a Domitio Fabioque, nepote Pauli, qui Allobrogicus vocatus est, intratas cum exercitu, magna mox clade nostra, saepe et adfectavimus et omisimus. Sed fulgentissimum C. Caesaris opus in his conspicitur; quippe eius ductu auspiciisque infractae paene idem, quod totus terrarum orbis, in aerarium conferunt stipendium. 2 Ab eodem facta +++++++++++++Numidicus. Ciliciam perdomuit Isauricus et post bellum Antiochinum Vulso Manlius Gallograeciam. Bithynia, ut praediximus, testarnento Nicomedis relicta hereditaria. Divus Augustus praeter Hispanias aliasque gentis, quarum titulis forum eius praenitet, paene idem facta Aegypto stipendiaria, quantum pater eius Galliis, in aerarium reditus contulit. 3 At Ti. Caesar quam certam Hispanis parendi confessionem extorserat parens, Illyriis Delmatisque extorsit. Raetiam autem et Vindelicos ac Noricos Pannoniamque et Scordiscos novas imperio nostro subiunxit provincias. Ut has armis, ita auctorita. te Cappadociam populo Romano fecit stipendairiam. Sed revertamur ad ordinem.