# Liber Posterior 50

Velleius Paterculus, Liber Posterior, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/50

At Caesar Domitio legionibusque, Corfini quae una cum eo fuerant, potitus, duce aliisque, qui voluerant abire ad Pompeium, sine dilatione dimissis, persecutus Brundusium, ita ut appareret ma1le integris rebus et conditionibus finire bellum quam opprimere fugientis, cum transgressos reperisset consules, in urbem revertit 2 redditaque ratione consiliorum suorum in senatu et in contione ac miserrimae necessitudinis, cum alienis armis ad arma compulsus esset, Hispanias petere decrevit. 3 Festinationem itineris eius aliquamdiu morata Massilia est, fide melior quam consilio prudentior, intempestive principalium armorum arbitria captans, quibus hi se debent interponere, qui non parentem coercere possunt. 4 Exercitus deinde, qui sub Afranio consulari ac Petreio praetorio fuerat, ipsius adventus vigore ac fulgore occupatus se Caesari tradidit; uterque legatorum et quisquis cuiusque ordinis sequi eos voluerat, remissi ad Pompeium.

---

Velleius Paterculus, Liber Posterior. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vell2.html.
