# Liber Posterior 52

Velleius Paterculus, Liber Posterior, 52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/52

Tum Caesar cum exercitu fatalem victoriae suae Thessaliam petiit. Pompeius, longe diversa aliis suadentibus, 2 quorum plerique hortabantur, ut in Italiam transmitteret (neque hercules quidquam partibus illis salubrius fuit), alii, ut bellum traheret, quod dignatione partium in dies ipsis magis prosperum fieret, usus impetu suo hostem secutus est. 3 Aciem Pharsa1icam et illum cruentissimum Romano nomini diem tantumque utriusque exercitus profusum sanguinis et conlisa inter se duo rei publicae capita effossumque alterum Romani imperii lumen et tot ta1esque Pompeianarum partium caesos viros non recipit enarranda hic scripturae modus. 4 lllud notandum est: ut primum C.Caesar inc1inatam vidit Pompeianorurn aciem, neque prius neque antiquius quidquam habuit, quam ut indemnes partes, ut militari verbo ex consuetudine utar, dimitteret. Pro dii immortales, 5 quod huius voluntatis erga Brutum suae postea vir tam mitis pretiurn tulit! Nihil in illa victoria mirabilius, magnificentius, clarius fuit, 6 quam quod neminen nisi acie consumptum civem patria, desideravit: sed munus misericordiae corrupit pertinacia, cum libentius vitam victor iam daret, quam victi acciperent.

---

Velleius Paterculus, Liber Posterior. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vell2.html.
