# Liber Posterior 54

Velleius Paterculus, Liber Posterior, 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/54

Non fuit maior in Caesarem, quam in Pompeium fuerat, regis eorumque, quorum is auctoritaie regebatur, fides. Quippe cum venientem eum temptassent insid�s ac deinde bello lacessere auderent, utrique summorum imperatorum, alteri mortuo, alteri superstiti meritas poenas luere supplic�s. 2 Nusquam erat Pompeius corpore, adhuc ubique vivebat nomine. Quippe ingens partium eius favor bellum excitaverat Africum, quod ciebat rex Iuba et Scipio, vir consularis, ante biennium quam extingueretur Pompeius, lectus ab eo socer, 3 eorumque copias auxerat M. Cato, ingenti cum difficultate itinerum locorumque inopia perductis ad eos legionibus. Qui vir cum summum ei a militibus deferretur imperium, honoratiori parere maluit.

---

Velleius Paterculus, Liber Posterior. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vell2.html.
