# Liber Posterior 68

Velleius Paterculus, Liber Posterior, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/68

Suo praeteritum loco referatur; neque enim persona umbram actae rei capit. Dum in acie Pharsalica acriter de summa rerum Caesar dimicat, M. Caelius, vir eloquio animoque Curioni simillimus, sed in utroque perfectior nec minus ingeniose nequam, cum ne modica quidem solvere ac servari posset (quippe peior illi res familiaris quam mens erat), 2 in praetura novarum tabularum auctor extitit nequiitque senatus et consulis auctoritate deterreri; accito etiam Milone Annio, qui non impetrato reditu Iulianis partibus infestus erat, in urbe seditionem, in agris haud occulte bellicum tumultum movens, primo summotus a re publica, mox consularibus armis auctore senatu circa Thurios oppressus est. 3 In incepto pari similis fortuna Milonis fuit, qui Compsam in Hirpinis oppugnans ictusque lapide cum P. Clodio, tum patriae, quam armis petebat, poenas dedit, vir inquies et ultra fortem temerarius. 4 Quatenus autem aliquid ex omissis peto, notetur immodica et intempestiva, libertate usos adversus C. Caesarem Marullum Epidium Flavumque Caesetium tribunos plebis, dum arguunt in eo regni voluntatem, paene vim dominationis expertos. In hoc tamen saepe lacessiti principis ira excessit, 5 ut censoria potius contentus nota quam animadversione dictatoria summoveret eos a re publica testareturque esse sibi miserrimum, quod aut natura sua ei excedendum foret aut minuenda dignitas. Sed ad ordinem revertendum est.

---

Velleius Paterculus, Liber Posterior. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vell2.html.
