# Liber Posterior 72

Velleius Paterculus, Liber Posterior, 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/72

Hunc exitum M. Bruti partium septimum et tricesimum annum agentis fortuna esse voluit, incorrupto animo eius in diem, quae illi omnes virtutes unius temeritate facti abstulit. 2 Fuit autem dux Cassius melior, quanto vir Brutus: e quibus Brutum amicum habere malles, inimicum magis timeres Cassium; in altero maior vis, in altero virtus: qui si vicissent, quantum rei publicae interfuit Caesarem potius habere quam Antonium principem, tantum retulisset habere Brutum quam Cassium. 3 Cn. Domitius, pater L. Domitii nuper a nobis visi, eminentissimae ac nobilissimae simplicitatis viri, avus huius Cn. Domitii, clarissimi iuvenis, occupatis navibus cum magno sequentium consilia sua comitatu fugae fortunaeque se commisit, semet ipso contentus duce partium. 4 Statius Murcus, qui classi et custodiae maris praefuerat, cum omni commissa sibi parte exercitus naviumque Sex. Pompeium, Cn. Magni filium, qui ex Hispania revertens Siciliam armis occupaverat, petiit. 5 Ad quem et e Brutianis castris et ex Italia aliisque terrarum partibus, quos praesenti periculo fortuna subduxerat, proscripti confluebant: quippe nullum habentibus statum quilibet dux erat idoneus, cum fortuna non electionem daret, sed perfugium ostenderet exitialemque tempestatem fugientibus statio pro portu foret.

---

Velleius Paterculus, Liber Posterior. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vell2.html.
