# Liber Posterior 75

Velleius Paterculus, Liber Posterior, 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/75

Per eadem tempora exarserat in Campania be1lum, quod professus eorum, qui perdiderant agros, patrocinium ciebat Ti. Claudius Nero praetorius et pontiiex, Ti. Caesaris pater, magni vir animi doctissimique et ingenii. Id quoque adventu Caesaris sepultum atque discussum est. 2 Quis fortunae mutationes, quis dubios rerum humanarum casus satis mirari queat? Quis non diversa praesentibus contrariaque expectaitis aut speret aut timeat? 3 Livia, nobilissimi et fortissimi viri Drusi Claudiani filia, genere, probitate, forma Romanarum eminentissima, quam postea coniugem Augusti vidimus, quam transgressi ad deos sacerdotem ac filiam, tum fugiens mox futuri sui Caesaris arma ac manus bimum hunc Tiberium Caesarem, vindicem Romani imperii futurumque eiusdem Caesaris filium, gestans sinu, per avia itinerum vitatis militum gladiis uno comitante, quo facilius occultaretur fuga, pervenit ad mare et cum viro Nerone pervecta in Siciliam est.

---

Velleius Paterculus, Liber Posterior. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vell2.html.
