# Liber Posterior 81

Velleius Paterculus, Liber Posterior, 81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/81

Subita deinde exercitus seditio, qui plexumque contemplatus frequentiam suam a disciplina desciscit et, quod cogere se putat posse, rogare non sustinet, partim severitate, partim liberalitate discussa principis, 2 speciosumque per idem tempus adiectum supplementum Campanae coloniae (veteranis in agros deductis qui coloniae veteranis in agros deductis qui coloniae eius relicti erant publici: pro his longe uberiores reditus duodecies sestertium in Creta insula redditi et aqua promissa, quae hodieque singulare et salubritaiis instrumentum et amoenitatis ornarnentum est. 3 Insigne coronae classicae, quo nemo umquam Romanorum donatus erat, hoc bello Agrippa singulari virtute meruit. Vicior deinde Caesar reversus in urbem contractas emptionibus complures domos per procuratores, quo laxior fieret ipsius, publicis se usibus destinare professus est, templumque Apollinis et circa porticus facturum promisit, quod ab eo singulari extructum munificentia est.

---

Velleius Paterculus, Liber Posterior. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vell2.html.
