# Liber Posterior 96

Velleius Paterculus, Liber Posterior, 96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/velleius-paterculus/liber-posterior/96

Mors deinde Agrippae, qui novitatem suam multis rebus nobilitaverat atque in hoc perduxerat, ut et Neronis esset socer, cuiusque liberos nepotes suos divus Augustus praepositis Gai ac Lucii nominibus adoptaverat, admovit propius Neronem Caesari: quippe filia Iulia eius, quae fuerat Agrippae nupta, Neroni nupsit. 2 Subinde bellum Pannonicum, quod inchoatum ab Agrippa, Marco Vinicio, avo tuo consule, magnum atroxque et perquam vicinum imminebat Italiae, per Neronem gestum est. Gentes Pannoniorum Delmatarumque nationes situmque regionum ac fluminum 3 numerumque et modum virium excelsissimasque et multiplices eo bello victorias tanti mperatoris alio loco explicabimus: hoc opus servet formam suam. Huius victoriae compos Nero ovans triumphavit.

---

Velleius Paterculus, Liber Posterior. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/vell2.html.
