Latin
Sancti Verani Sententia. In Aliqua Hujus Temporis Synodo Dicta, De Castitate Sa…
Veranus, Sententia De Castitate Sacerdotum 1
Unproofread scanNot analysed yet
Veranus episcopus dixit: Quis praesidentem sacris altaribus, atque ad ipsa sancta sanctorum honoris privilegio venientem indignissimis carnalium voluptatum contaminari illecebris patiator; ac sub ipso conjugalis licentiae nomine acquiescat quempiam clericorum, et sacerdotis agere officium, et mariti implere personam; cum purificalis corporis atque animi moribus multa cogitatione perpendendum, quam idoneus esse debet is qui ad celebranda mysteriotum loca non solum pro suis, verum etiam pro alienis peccatis intercessurus ac< edit. Incongruum siquidem mihi videtur, de conjugali toro aliquem consurgentem altariorum septa penetrare. Ipsi utique illuminati et docti de Spiritu sancto, optime nostis oblaturum spiritalis sacrificii victimae quali oporteat igne flagrare. Si enim in lege veteri, ubidum evangelica perfectionis aoctoritas præfulgeat, sancto David, cum fugæ necessitate premeretur, sacerdos Sadoch non prius panes propositionis tradidit, quam se et pueros suos jam die tertio mundos esse a mulieribus fateretur; quis immaculatas agui carnes ad salutem mundi præstitas post rassionum inquinamenta, vel etiam audeat consecrare? Beatus Paulus apostolus in veritate nos contestatur dicens: Probet se unusquisque ministrorum, et sic pinem illum præsumat offerre (I Cor. xi). Notum vobis est, circa loca beatitudinis vestræ, sub magnorum Patrum disciplina, monachorum congregationes esse non parvas, unde ad supplenda clericorum officia in promptu est viros bonos assumi. Utilior est enim in Ecclesia paucorum bonorum electa probatio, quam erraticæ multitudinis præsentia conglobata; ac plus edificationis afferunt rara virtutis exempla, quam popularis licentiæ abundans et incorrecta præsumptio.