# Epistolae (Duae) 1

Verus Ruthenensis, Epistolae (Duae), Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/verus-ruthenensis/epistolae-duae/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/verus-ruthenensis/epistolae-duae/1

I. Domno semper suo Desiderio papae Verus peccator. Jussorium vestrum accepimus una cum exemplari de litteris domni Sulpitii, ubi domnus innotuit quod istum placitum de ista synodo frater vester domnus Sulpitius alio tempore visus est immutasse. Nos hoc gratiae vestrae jam innotueramus per servo vestro Becobeno diacono, et postea per misso vestro. Sed quia, Deo volente, domnus innotuit quod mea suggestio continebat, nos gratulati sumus quod de vestra felicitate votiva gaudia meruimus cognoscere, Interea reddimus profusum nostri famulatus officium, supplicantes, ut pro nobis Domini misericordiam exorare dignetis; et saepius nos de vestra jubete felicitate consolare. Quia Dominus novit omnipotens quod ea quae bona sunt, de vos semper audire et videre optamus. Annis multis vobis serv…re merear, apostolice Pater.

---

Verus Ruthenensis, Epistolae (Duae), ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1374/tmp1374/tmp1374.tmp1374.opp-lat1.xml.
