Latin
Letter 2
Verus Ruthenensis, Epistolae (Duae) 2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Domino illustro, et a nobis peculiarius suspiciendo, pro Dei cultore domno Desiderio optimati Verus peccator. Accedentem filium nostrum Leodoaldum diaconum, opportunum duximus ut dominationem vestrae charitatis inquirere deberem, cum sciamus devotionem sanctae animae vestrae bona semper de parte nostra optare. Praesertim cum uos vestro prae omnibus patrocinio potiamur. Propterea salutantes eminentiam vestram, rogamus ut sicut dum patrocinia vestra elegimus, et hactenus nos defensio protectionis vestrae insigniter munivit, ita nunc quoque de conditione nepotum nostrorum, unde praefatum vobis suggerere regamus, talem sollicitudinem atque instantiam apponatis unde sicut nos vobis sumus, ita ipsos quoque acquiratis per omnia debitores. Reduce etiam antefato, de vestrae felicitatis eminentia, rescripto reddito, nostram sollicitudinem dignamini relevare. Dominus noster Jesus Christus custodiat corpus et animam vestram in die examinis suit Amen.