# Duo epigrammata 1

Vicko Slavat, Duo epigrammata, EPIGRAMMA Vincentij Slauati Ragusini, Philosophiae, ac Iurisconsulti, Lopo de V…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vicko-slavat/duo-epigrammata/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vicko-slavat/duo-epigrammata/1

Seu modulos fera, Lope, tuos tigris ulla videret,
Protinus in modulos solveret ora tigris:
Sive tuos cantus audirent saxa, repente
Ad cantus fierent musica saxa tuos.
Lope quid hoc monstri est? sistunt cita flumina cursus
Saxa animas, silvas tras (iras), rapis atque feras,
Dumque tuos spectant orchestris tecta cothurnos,
Viue sonant, nostri gloria, Lope soli.
Magnum equidem hoc opus est, homines mansuescere maius
Id tamen Hispani sit quoque Vatis onus.
Orphea te Tellus, te censet Ariona Nereus:
At si te audierint, sidera? Numen eris.

---

Vicko Slavat, Duo epigrammata. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/slavat-v-epigr.xml.
