Latin
Book 1, lines 1.319-1.360
Victor, Claudius Marius, Alethia 1.319-360
Not analysed yet
Spondet adhuc maiora bonis et praemia seruat,
Qui causam meritis statuit, cum, "uescere", dixit,
"Arboribus cunctis; hanc tantum horrere memento,
Quae diuersarum gestans examina rerum
Tunc uos scisse bonum, morsu cum laesa profano,
Nosse malum faciet, mortis quod poena sequatur."
Tali lege data ratio docet alta parentis
Quod non mortalem fieri, sed uiuere dignum
Esse hominem uoluit(==VOLUIT), dignum obseruantia parua
Quem faceret. pro quanta dei indulgentia magni est!
Nostrae laudis opus fieri, quod sponte benigna
Largitur famulis, nostri cupit esse laboris
Et se quod donat mauult debere uideri.
At tu, quem sacri nectit custodia iuris,
Ne querere(==QVE-RE-RE), angustis quod clausa licentia metis
Parte sit orba sui: nihil hac tibi lege recisum est.
Ante potestatem tantum terraeque marisque
Nanctus eras, nunc iam regni uitaeque perennis,
Nunc et mortis habes. tunc ut sibi cuncta parentem
Indulsisse pium rudis incola crederet orbis,
Omne animal, quod adhuc tellus dare iussa creauit
Et tacito, uernans in corpore, semine fudit
Iussit adesse deus proprioque obedire tyranno,
Summaque post generum uocitamina dicere partis
Nomina ceu famulis rebus quo figeret Adam;
Ammonitu domini tanta inter munera uitae
Qui dedit et nomen proprium. nec fit mora: sistit
Omne genus natura deo, quacumque creatum est
Mundi parte noui; coeunt tam dissona motu
Temporis unius spatio, quae fortia nisu,
Molli lenta gradu, rapido promptissima cursu
Impete praecipiti uel prona per aera labi
Vel subnixa fretis et pondere lubrica ferri
Instruxit genitor, diuerso munere donans,
Armauitque manu, cornu, pede, dente, ueneno
Atque aliis, quibus artis inops animique minoris
Concretum muniuit opus. sed nemo animantum
Aequa homini specie uultuque habituque uigebat
Et prope collato maiorem addebat honorem,
Totque inter duplici uitam illustrantia sexu
Impar solus erat, dudum qui coniugis aptam
In se materiem gignendae ignarus habebat.