Latin
praefatio, lines praef.92-praef.126
Victor, Claudius Marius, Alethia praef.92-126
Not analysed yet
Iamiam nemo patrem temerarius arguat Adam,
Quod leue praescriptum uiolata lege resoluens
Ad letum patefecit iter. poena illa parentis
Prima fuit tanti, quia plus est uincere mortem
Quam nescisse mori. patria nunc laetus ab aula
Despicit aetherios axes et sidera calcat
Dispositosque uocat uentura in regna ministros,
Quos iterum formauit aquis docuitque renasci,
Quae totum genuit patri, sapientia uerbi.
In quo te, deus alme, precor, qui numine prono
Das sentire animis et uerum pectora cogis
Ignaro quoque uate loqui, da nosse precanti,
Dum teneros formare animos et corda paramus
Ad uerum uirtutis iter puerilibus annis,
Inclita legiferi quod pandunt scrinia Moysis(==MO. YSIS),
Quae sit origo poli uel quae primordia mundi
Arcanamque fidem qui toto excusserit aucta
Pestis et in mores penitus descenderit error
Quaue iterum redeat uerum ritusque profanos
Pellat et aeternae reseret sacra mystica uitae.
Da simul et mentem, da congrua tempora menti,
Da studium, tanto ne desit cura labori
Successumque bonum studii quodque omnia uota
Iure supercurrit ualidoque includit amictu,
Ne damnes, tantum quod tam reus audeo munus.
Criminibus cunctis, quae feci, ignosce benignus:
Et uires sensumque animis meritumque dedisti.
Quod si lege metri quicquam peccauerit ordo,
Peccarit sermo improprius sensusque uacillans
(Incauto passim liceat decurrere uersu),
Ne fidei hinc ullum subeat mensura periclum,
Per Iesum(==JESUM) Christum, qui filius unice tecum
Maiestate uigens pariter qua spiritus almus
Indeprensa animis saeclorum saecula uiuit
Et regnat, sollemne tibi quod consecrat. amen.