Latin
100.1 to 100.20
Victorinus, Marius, Adversus Arium 100.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Verum de iis pluribus alibi. Deus igitur est vivere, qnod summum, primum, fontaneum, principaliter principale, tria ista genuit, id est, suo vivendi opere, ut existerent procreavit. Ista igitur opere provenerunt, et haec proles, ista generatio est, ut ab agente actus, ab eo quod est essentitas vel essentia, a vivente vitalitas vel vita, ab intelligente νοησις, Intelligentium universalium universalis intelligentia nasceretur. Prius est igitur vivere, quam vita: quamquam in eo quod est vivere, vita sit: sed vivere ut parens vitae est, vita et proles, et quod gignitur, quippe a vivente generata. Deus igitur est vivere illud primum vivere a semetipso, vivere ante omnium vivere, et ante ipsius vitse vivere: agens enim et semper agens, et nullo principio agens, non ab actione agens est, ne actio vel phantasia principii sit ad agentem, sed ut actio agentis opere, vel progenita sit vel exstiterit, vel effusa sit. Hoc utique agere In eo ponimus, quod est vivere: Deus ergo vivere est, et principale vivere: vita autem ut genitum. Vivere ergo pater est, vita filius: namque qnod in eo …ctum est, vita est, et ipse filius dicit (Joan. xiv, 6): Ego sum via, ego veritas, ego vita. Haec vita est, quae orta est ab eo qnod pater vivit, et hoc illud est (Joan. xvi. 27): Ego enim de Deo exivi. Item ipse de se ita dicit (Joan. vii. 37, 58): Qui sitit, veniat ad me, et bibat; qui credit in me, sicut dixit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquoe vivoe. Hinc et illud est quod Samaritanae respondit (Joan. iv. 10): Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu magis petisses eum, et dedisset tibi aquam vivam. Item postea (Ibid. ,13);