# Adversus Arium 104.12-20

Victorinus, Adversus Arium, 104.12 to 104.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/104.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/104.12

Unde cum in eo quod vita est, insit et vivere; idcirco unigenitus filius consubstantialis patri, unus et ipse filius, pater unus. Unde una eademque substantia, et simul ac semper: Hoc est enim όροούσιον, ομοϋ ουσίαν βχων, simul substantiam habens, parem– que existendi vim atque virtutem, eamdemque substantiae naturam, nullo tempore praecunte; quod nos consubstantiale dicimus, causativo priore quod est vivere, ad id quod vita est, ut illud generans ac pater, hoc genitum ac filius, et sit, et esse dicatur. Ergo quia insunt sibi, et licet pater cum sit, filius non sit: rursusque cum filius, qui est ejus cujus est filius, pater non sit; tamen vi rerum et substantis parilitate, cum vivere vita sit et una sit vivere, merito divina Salvatoris voce pronuntiatum est (Joan. xvi, 10, 11): Et ego in Patre, et Pater in me. Hinc et illud est (Joan. x, 30): Ego et Pater unum sumus: etenim cum rerum vi et natura ipsa duce nihil sint omnia, si non vivant, et motu vitali vacua, nec molem hylicum aut existentiae vel imaginem, vel speciem habere credantur: fluendi enim ac refluendi natura incondite subsistendi, non recipit vis lubrica inconstans, nec formam recipit, ut aliquid esse dicatur.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
