# Adversus Arium 108

Victorinus, Adversus Arium, 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/108

XIV. Sed si vivit, inquiunt, pater, vivit et filius, et Idcirco eadem talique substantia ambo. Substantia autem istius vivit, cum utrumque sit, vivit utrumque, sinc ortu est utrumque sempiternum. Sed hoc excluditur Evangelistae sacratis verbis, loquente ipso filio Domino nostro Jesu Christo: Vivit Pater (Joan. VI, 58). Hic fons sine ortu est. At ubi aliunde principium? Et ego, inquit, vivo propter Patrem. Si ergo propter patrem, a patre accepit: et si accepit, genitus ab ingenito: et si vivit, existentia certa est, visque Substantiae in utroque cum isto uniusmodi vivit, eadem patri et filio, sed filio a patre substantia est. Quod enim de spiritu nascitur, spiritus est (Joan. iii, 6): ergo de tali patris substantia, talis filii Substantia. Atque ut obtendatur magis a patre data et Substantia, et eadem unaque substantia, dictum quod vivit, ac vita substantia est: ergo eadem Deo, et a beo Christo filio substantia; hoc dicente Evangelista: Ut enim Deus habet ex se titam, ita et Filid dedit ex se habere vitam (Joan. V, 26): ομοουσιϋς ergo Christus cum Deo: id est, consubstantialis, quod est ejusdem substantiae, id est, primae, principalis, universalis, unde omnia quae sunt, et vivunt vitam habentia επακτόν, id est, illatam, non a se genitam, neque quo sit ipsorum Vivere, qnod est Del et filii. Tantum quippe omnibus est caeteris ex vita, quantum largiatur Christus. In Deo vivere ut principale conficiens est vitam, uno atque eodem existentia fonte, nullo priore vel tempore vel potestate, dumtaxat circa substantiam. Unde sive hoc accipiamus esse 6/χοούσιον, quod eadem sit substantia, nulla dubitatio est camdem esse, quia et qui vivit, jam tita est, quod est Deus: et qui vita est, vivit, quod est Christus: et utrisque a se vita est, sicutl dictum est: Ut habet ex se vitam Pater, ita et filio dedit ex se habere vitam. Si autem hoc accipimus ομοοΰήον esse, quod est ίμοούatov είναι, simul eamdem esse substantiam, facilius id et manifestius approbatur quo patrem dixi esse vel filium. Vivere enim et vita ita simul sunt, et semper simul, ut et in eo quod est Vivere, vita sit: et rursus id sit vita, quod vivere.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
