Latin
109
Victorinus, Marius, Adversus Arium 109
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Etenim capiamus exemplum: quamquam quod dico res ipsa est potius, non exemplum. Deum nihil aliud esse diximus quam vivere, sed illud principale, illud unde omne vivere omnium, caeterorum actio ipsa in agendo existens, atque in hujusmodi motu esse suum habens, quod est vel existentiam, vel substantiam suam habens: quanquam ne habens quidem, sed existens ipsum, quod sit principaliter et universaliter vivere. Id autem quod conficitur ex isto actu, et quasi forma ejus est, vita. Ut enim αιών conficitur praesenti semper rerum omnium actu, ita vivendo et ipso vivendi semper prosenti opere vita conficitur. Et ut ita fingamus, vitalitas hoc est, ut vitae forma ad potentiam suam substantiamque generatur. Sed et nostrum vivere constat ex praesenti semper tempore. Non enim vivimus praeteritum, aut vivimus futurum, sed semper praesenti utimur. Hoc enim solum tempus est, quod ipsum solum, quia solum tempus est, imago esse dicitur τον αίωνος, id est, aeternitatis. Quomodo enim αιών semper per praesentia habet omnia, et haec semper. Nos quoque, quia per praesens tempus habemus omnia quae tabere possumus, idcirco hoc tempus nostrum τού «ΐώνος imago est, quia nostrum praesens non iisdem, neque idem semper est praesens: conficitur ergo vivendo vita, ac simul existendo formatur: ac formatio apparentia est; apparentia vero ab occultis ortus est, et ab occultis ortus et natalis est, et ejus natalis, qui et antequam sic oriretur exstiterit; hinc et in vivendo vita, antequam vita; et posterior tamen vita, quia vivendo vita, et semper atque ex aeterno vita: quia in eo quod eat, vivit, et ex aeterno vivit, est vita. Cum igitur vivat Deus, sit vita Christus, quia vita oritur existens ab eo quod et vivit; necessario vivit pater, est vita filius, ita ut supra docuimus, ut et in eo quod est vivit, vita sit: et in vita insit et vivere. Ergo filius «μοβύσικ patri, ut supra docuimus cum exemplis.