# Adversus Arium 111

Victorinus, Adversus Arium, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/111

XVII. Quanquam dicatur quies, movetur autem intus motu unde vivit sibi, et intelligit semetipsum. Ergo a motu interno, extra et quod est toris natus est motus, ab eo quod est intus esse, et ab eo quod est intus vivere, foris vivere, ab eo quod est intus in– telligere; foris intelligere, movente se vita et intelligentia. Sunt enim motus eodem modo existente simul, eo quod est esse, ut et intus esset et foris, ista Trinitas intus, cum Deus unus et solus foris, cum Jesus Cliristus intus et furis, cum ambo Deas unus, atque ex iis cum Deus όμοούοτιον Christo, necessario et Christus όμοοΰσιον Spiritu sancto, ac per hoc et per Christum Deo: ipse etiam de Deo egressus est. Si enim omnis motus qui foris est, a Dei motu qui intus motus est, ergo et iste a Deo. Etenim scientia et intel– ligentia, existentia est utriusque ac potentia cognoscentiae; idque hoc ipsum motus est, hoc ipso quod motus substantia: necessario igitur in Christo, vel Christus est, et ab ipso habet omnia, quia a vita quod Christus est, substitit intelligentia, et ideo alter. Hoc enim dictum: Et a me habet omnia (Joan. xvi, 14, 1…). Habet autem et a me, duo sunt: ergo alter et alter: Sed quia motus et ipse Spiritus sanctus, motus et Christus, et quia vita vera Christus est, et credentibus in se dat vitam veram, hoc est aeternum, et adest apud Deum credentibus in se, quod Dei sit filios, id que per fidem: idcirco per Christum reconciliamur Deo; propter vero hominum obrutam sui et Dei memoriam, opus est Spiritu sancto, si accesserit scientia: Et intelligere qum sit latitudo Dei, quoe longitudo, quoe profunditas et altitudo (Ephes. iii, 18); et confirmata fuerit charitas, et fides in Christum per Spiritum sanctum, quia scientia est, fiet salvus; plene namque ipse dicit testimonium de Christo, et docet omnia, et est interior Christi virtus, scientiam tribuens, et ad salvationem proficiens, unde alter Paracletus. Etenim mortuis per peccata hominibus vita prius danda fuerat, ut erigerentur in Deum per fidem,·quod erat jam vivere ex Dei vita quam attulit Christus in earne, ut carni etiam subveniret. Quare confirmatis hominibus per fidem in Christum filium Dei, etiam scientia danda videatur, et de Christo, et perinde de Deo: item de mundo, ut eum argueret. Quae cum intellexissent, facilius ad Dei lucem hominis sui divinorumque intelligentia liberarentur terrenorum mun– dunorumque contemptu, et desiderio quod excitat scientia divinorum.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
