# Adversus Arium 112.1-13

Victorinus, Adversus Arium, 112.1 to 112.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/112.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/112.1

XVIII. Venit ergo posterior, id est, fides posterior operari: recedente enim Christo, qui per miracula et per praecepta seminaverat fidem, quod ipse Dei fi– lius esset, et vitam in se credentibus daret, completa sunt spiritu omnia, et fides cognitione in Christum adulta succrevit, et ipso in Christo semper praesente sic enim dixit: Non enim loquetur a semetipso, sed quoecumque audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis: ille me honorificabit, quoniam de mea accipiet (Joan. xvi, 13, 14) … Ergo de vita intelligentia; et ipsa vita de vivendo, id est, de Putre Filius, de Filio Spi– ritus sanctus; sic enim subjunxit: Omnia quoecumque habet Pater mea sunt (Ibid. 15): propterea dixit, mea sunt, quia quae pater habet filii sunt, esse, vi– vere, intelligere: haec eadem habet Spiritus, omnia ergo όμοουσια. Idem tamen ut ostenderet suam praesentiam semper χατά Ματθαίον sic loquitur: Euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quoecumque mandavi vobis, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem soeculi (Matth. xxviii, 19, 20). Ex hoc ostenditur quodammodo idem lesus, idem Spiritus sanctas, acto scilicet agendi diversi, quod ille docet intelligentiam, iste dat vitam. Etenim idem ipse et anus motus et primus motus: quo contingit, ut qui vivit, et vere vivat, et intelligat, et vere intelligat, qui vere intelligit, vere vivat. Atque ut idem manifestetur Jesus et Spiritus sanctus, attendamus istud: nempe Spiritus sanctus doctrina est, intelligentia, ipsaque sapientia et Christo et Deo sapientia datur: atque hoc Christus nomine nuncupatur, quod est (Evangelium) Christum esse Dei filium, quod (Evangelium) definitur Dei virtus atque sapientia, ut Paulus ad Romanos (Rom. i, 16). Item Salomon: Omnis sapientia a Deo esti et cum eo fuit semper ante …vum (Eccli.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
