# Adversus Arium 113

Victorinus, Adversus Arium, 113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/113

XIX. Haec quidem nos in aliis libris exsequenter pleneque tradidimus. Verum nunc ista summatim breviterque dicemus. Ante ov et ante λόγον, vis et potentia existendi illa est, quae significatur hoc verbo quod est esse, Graece quod est τό είναι. Hoc ipsum esse duobus accipiendum modis: unum, ut universale sit, et principaliter principale: unde in caeteris esse sit, alioque esse est caeteris quod est, omnium post vel generum vel specierum, atque hujusmodi caeterorum. Verum esse primum ita imparticipatum est, ut nec unum dici possit, nec solum, sed per praelationem ante unum, et ante solum, ultra simplicitatem, praeexistentiam potius quam existentiam, universalium omnium universale, infinitum, interminatum, sed aliis omnibus, non sibi: et idcirco sine forma intellectu quodam auditur, et praeintelligentia potius quam intelligentia accipitur, cognoscitur, creditur. Hoc illud est quod diximus vivere vel vivit, illud infinitum, illud quod supra universalium omnium vivere est ipsum esse, ipsum vivere, non aut aliquid esse, aut aliquid vivere, unde nec ov. Certum enim etiam quiddam est ov, intelligibile, cognoscibile. Ergo si non Sv, nec λόγος, λόγος enim definitus est, et definitor: sive enim est ratio, sive existentiae ipsius potentia, sive res illae quas intelligentia accipit, ut uniuscujusque fit et esse: cognoscat quod non cognoscit, nisi animadvertat et capiat quae sint illa, quae praestant unicuique substantiam: et hic λόγος rerum per quem creata sunt omnia, universalis potentia, continens universaliter omnium res, praestans ad existentiam unicuique sua et propria. Ergo quia sua unicuique et propria praestat, defluit et determinat, etiam illud 0v facit. Imponendo enim infinito terminum rebus ad existentiam sui unicuique format rem, et intelligentiam infinitate sublata subjicit. Est ergo in eo quod rerum est potentia ad pariendas efficiendasque existentias λόγος: ex eo autem quod definit, atque concludit unumquodque formam tribuens, Sv, est jam existens, cum fuerit ejus quod est esse certa forma.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
