# Adversus Arium 114

Victorinus, Adversus Arium, 114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/114

XX. Hoc cum ita sit, videamus an nullius primi, quod est esse, sit λόγος. Si dicimus infinitum, si dicimus immensum, indiscretum, res quibus esse consistit non capimus, non tenemus: ergo λόγος ejus nullus est. Sed quoniam fieri non potest, ut sit quoquo modo et sine λόγω suo sit hoc ipsum existens quod est, infinitus est, sine dubio ei λόγος suus est, sed latitans, et occultos, ut sit in eo quod est esse ipsum λόγον esse; vel potius ipsum λόγος nihil aliud est, quam ipsum esse: hoc autem est quod dixi vere primum, illud et universaliter universale vivere, quamquam, ut docuimus, sit ipsum vivere, et vita, et intelligentia definita: nam potentiae τού λόγου; etenim definitum quidnam atque formatum est: intelligentia vero et definiens: tamen quia ista intus sunt, et in se conversa sunt, omnia αγνωοτα, o&tocxptret, incognita et indiscreta sunt: ita et Deus quod est esse, id est, vivere, incognitus et indiscretus est; et ejus forma, id est, vitae intelligentia, incognita et indiscreta est: sunt enim ista nihil aliud quam esse, quod est vivere. Quod cum infinitum, et forma ejus infinita est, ibi manens, et nihil aliud quam esse existens. Cum autem foris esse coeperit, tunc forma apparens imago Dei est, Deum per semel ostendens; et est λόγος, non jam inde προς τόνθ«όν λόγος, in qua vita …et intelligentia, jam ov: quia certa cognitio et existentia, quae intellectu et cognitione capitur: sed quemadmodum foris exstiterunt ista, et utrum ipsa forma, quae intus est emissa, foras est, an se ipsum ejecit? sed cum illa intus forma indiscreta et infinita sit, quomodo et in ea quae foris est, illa cognoscitur, an alia est haec? sed si alia, non ergo ab illa nata vel emissione, vel sua motione: et si ita ut alia non pars, nec eadem nec omnino ομοούσιος, et deinde unde haec apparuit?

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
