Latin
115
Victorinus, Marius, Adversus Arium 115
Unproofread scanNot analysed yet
XXI. De altero ergo duo principia, an de nihilo? nihilum non est sub Deo τών όντων. Deinde si Dei potentia vel voluntate exstitit, non est nihilum Dei potentia vel voluntas. Etenim si omnipotens Deus, omnipotentia ejus et causa omnibus, et ipsa existentia est. Num ergo quod reliquum est dicere audemus, a se orta haec forma est? et quomodo cum esset in patre, inscio patre, an jubente? si jubente, non ergo a se: an insciente? est ergo aliquid quod non potentia Dei fuit, aut est quod sine illo fuit, cum de λόγω qui ejus dicitur forma, ita dictam sit: Per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil (Joann. i, 3). Quid istud est? tantarum confusionum quae separatio? quae si non veritas vel vita est veritatis. Adsit Spiritus sanctus: quid inspiratum nobis sit, modo auditor attendat, pura exponentes simplicitate pandemus. Interea unum moneo, sine tempore haec accipi convenire, ex aeterno semper nullo temporis principio, sed ut sit unum utrumque principium et generator et genitum. Primum in rebus aeternis, divinis maximeque primis manentia quieta, et in eo quo sunt existentia, nulla sui per motum mutatione generarunt. Primus Deus, deinde λόγος, vel νους, vel quidquid alter est, vel uterque, ut spiritus, ut vivere, vel vita, ut intelligentia, vel cognoscentia: anima vero sola mota generationes habet. Hac omnia sic domus: τρώύναμος est Deus, id est, tres potentias habens, esse, vivere, intelligere: ita ut in singulis tria sint, sitque ipse unum quodlibet trium nomen quo se praestat accipiens, ut supra docui, et iis multis: nihil enim esse dicendum, nisi quod intelligit. Triplex igitur in singulis singularitas, et unalitas in Trinitate: ista vero tria progressu suo exponemus.