Latin
118
Victorinus, Marius, Adversus Arium 118
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV. Quid ergo ex his? Quoniam si haec postea nata sunt, fuerunt in Deo; et si fuerunt, quia Deus unum, et ista unum, et id quod Deus, et ista unum quia Deus. Ista idem ergo cognoscibile et cognoscentia; sed ita ut cognoscibile quod sit, hoc sit cognoscentia. Etenim cum virtus Itorum trium una sit: esse enim nihil aliud est quam vivere, atque ipsum vivere intelligere, cum sit et intellectum esse; tota vis singulorum iii eo est quod est cognoscere, vel esse cognoscentiam. Sed esse cognoscentia non potest, nisi sit cognoscibile: in his autem primis ubi quod est esse, id est quod vivere, et quod intelligere esse cognoscibile non potest, nisi ipsa cognoscentia nondum apparens, sed se intus tenens, manensque quieta cessans, atque in se versa sibi se cognoscibilem prae– bens. tum enim ipsa cognoscentia lateat, atque apud se sit, forinsecus in se intrans, sed naturaliter mersa in co, in quo et esse est manens; ejus formae est, ut cognoscibile esse possit cum excita cognoscentia velut egressa se circumspiciens, cognoscentium se fecerit. cognoscendo se fit cognoscibile suum facta. Hoc igitur, si fas est dicere, hoc inquam, modo illud primum, unum illud solum, illud Deus, vel spiritus, vel spirans, vel lumen, vel luminans, vel existens, vel omniexistens, vel existentia, vel omnicxistentia, vel vivens, vel omnivivens, vel vita, vel viventia, vel omniviventia, vel intelligens atque cognoscens, vel omniintelligeus, omnicognoscens, vel oraniintelligentia, omnicognoscentia, omnipotens, omnimodis perfectus, intermina– tus, immensus, sed exteris, sibi terminatus et mensus, super omnia, et idcirco nullum de omnibus, ac magis ex quo omnia. ergo unum et solum unum: principium enim omnium. Unde non unum omnia manens in se, neque in se, ne duo, auditor, accipias, sed ipsum manens vel mansio, quies quietus, quiescens magis, quia a quiescente quies, ut supra docuimus. Unde dictus est et sedere quasi in centro τών πάντων όντων, id est, omnium quae sunt unde universali oculo id est, lumine substantiae suae, qua vel esse est, vel vivere, vel intelligere, in eas τών όντων, non versabili aspectu videt, quia et quies est, a centro simul in omnia unus est visus. Haec Deus, sed quomodo Deus pater, et quis filius, aut quomodo filius, et postea quomodo Jesus filius omnium esse principium, ante omnia esse, est omnium esse, principium non tam quietem esse est, quam ipsam quietem esse. Omnia enim que genita factave sunt ex motu genita factave sunt. Motus autem ipse, quo motus est, antequam movetur quies est; contrarius enim Ortus contrariorum fiunt, ita ut contrario ortu contrarium unde hoc ortum est pereat non esse, ut ex vita mors, et ex morte vita. Item ex eo quod est esse: et ex eo quod non esse, esset. Et item ex quiete motus, et ex motu quies.