# Adversus Arium 119

Victorinus, Adversus Arium, 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/119

XXV. Sed advertamus acrius, atque audaci intelligentia rerum vim, altitudinemque videamus, ut proposita ista sunt, si diligens circumspector advertat, reperiet esse existentiam quamdam et in his, quorum phantasia quadam est interire: namque cum vita sit cui adest esse, ex qua mors nascitur; est etiam morti esse, si ex morte nascitur vita. Itemque si ex eo quod est esse, efficitur non esse; necessario erit etiam ipsum non esse, si ex eo nascitur quod est esse: itemque si cessatio est, motus esse cessationem necesse est, si motus nascatur. Quid igitur? nonne ortu contrariorum contraria, aut mori, aut non esse creduntur? Videtur ita, sed contra est: nam utraque manent, nec intereunt ab aeterna substantiali sua qualitate. Quomodo istud sit, dicam, adsit Deus, fiet facilior explicatio. Esse in aeternis hoc est esse, quod vivere, quod intelligere. Saepius haec et diximus, et probavimus. Id autem esse ita est, ut sint ibi viventes, intelligentesque substantiae: has accipiamus pro modo existentium res tres praestare, et participalione sui cuncta retinere, et in noctis vigere, sola esse simplicia, divina, aeterna: in mundanis vero et hylicis inesse quidem, sed carnalibus variis ac mortalibus sustineri. Heic ergo mors si est, corporum mors est; et si plenior adhibeatur intentio, nec corporum, id est, in eo quod hyle sunt; sed horum corporum, in ea specie quae nunc est, effecta quodam interitu dissolutio: sola igitur corporis species dissoluta cum in elementa dispergitur, manent ac sunt unde victura reparantur. Etenim cum In mundo et hyle sit, quae clementis certis semper existit, et cum imagines illorum trium, heic quoque, id est, in mundo se praebeant, quid mors agit illa cum et in suis imaginibus aeterna sint? Ima gines dico potentias per omnia a lineis animae defluentes. Cum igitur aeterna sint ista, aeterna et in hyle elementa: mors si sola composita solvit funditus interit. Unde recte dicitur, quod ex vita mors efficiatur, quod ex vigore vivendi compositi cujuslibet corporis flat usque ad certa resolutio, et rursus in aliam compositionem iisdem cunctis flat ex morte reparatio. Hoc modo et esse in mundo accipiendum, hoc modo heic et quies, et motus: at in divinis, quia nulla sunt corpora, mors nulla: sed et vita alio modo, quippe illa principalis et vera; et idcirco ibi progressio non natalis, aut si placet, natalis magis apparentia et manisfestatio. Item illa alio modo esse et non esse, et alio motus atque cessatio: etenim Deus vivit; id autem est esse et intelligere, quae ista unum tria conficiunt, potentias tres, existentiam, vitam, intelligentiam.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
