# Adversus Arium 120

Victorinus, Adversus Arium, 120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/120

XXVI. Sed quia illa tria unum quomodo sint, docui: unum quodlibet tria sit, sic et ista tria unum sunt: sed in Deo haec tria esse sunt, in filio vivere, in Spiritu sancto intelligere: ergo esse, vivere, Intelligere, in Deo esse sunt: existentia autem, vita, intelligentia, forma suat: actu enim interiore et occulto ejus, quod est esse, vivere, intelligere: intus enim ita sunt et occulta, magisque supra esse, et supra vivere, et supra intelligere Deus est. Unde et ανούσιος, vel ανύπαρκτος et item άζων, avoof dicitur, praeintelligentia quadam inventus, et magis per formam suam cognitus, sed inhaerentem et consubstantialem sibi. Et hoc est, quod in patre est filius: quod cum ita sit, idem filius quod pater, unde et filios Deus, quia hoc est forma, quia id quod est iis cujus forma. Etenim cum esse, vivere, intelligere Deus sit, furina autem sit existentia, vita, intelligentia: ista me dicere sic accipias velim, ut supra ista sit Deus. Quod si ita est, fit idem forma quod substantia: Eodem enim modo valeat et suat ista habentia vel existentia, esse, vivere, intelligere: ita cum duo λόγοι sint, unus per quem unumquidque sit: alius per quem quomodo sit: tamen quia eadem vi habet, quomodo et quidque sit, necessario fit unus λόγος, idem valente forma quod substantia. Ergo si idem valet, et idem est forma, istius tamen substantiae quod ipsa substantia, substantialis enim forma est. idem erit filias quod pater, aut neque pater, neque filius ante egressum foras, sed unum ipsum solum.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
