# Adversus Arium 121

Victorinus, Adversus Arium, 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/121

XXVII. Hoc cum ita sit; cum sit et intelligere et intelligentia, sit idem intelligentia quod vita et quod est esse: cum autem magis agendi virtus sit intelligere, quam esse, quam vivere; et cum hoc esse sit intelligere quod sit, et cum hoc sit vivere, intelligere quod vivat: necessario sit intelligere, vel intelligentia Deus est, cum intelligit Deus, se ipsum in– telligit, cum autem se ipsum intelligit, non ut alter alterum, fit ut intelligentia ipsa se intelligat. Quod cum est, se esse efficit, atque in existentiam provenit, fitque sibi quod est esse: atque eodem modo intelligendo existit et suum vivere, quibus cunctis a se natis, vel magis ase existentibus, ingenitus Deus est, existens ex ingenitis: quae unum cum sint, unum et simplex, unus Deus est, et haec est ut intus intelligentia, quae sine aliquo motu se intelligit, quippe quae cum intelligit, existit, et cum existit, intelligit. Et hoc est Deus. et utique hoc ex aeterno atque in aeternum.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
