Latin
122
Victorinus, Marius, Adversus Arium 122
Unproofread scanNot analysed yet
XXVIII. Verum quoniam imaginem Dei filium dicimus Dei, genita est enim forma, ut ab eo quod eat esse, vivere, intelligere, gigneretur existentia, vita, intelligentia. Quaedam enim in his forma est, per quam ut per imaginem intelligitur quid sit esse, vivere et intelligere; necessario per formam intelligitur Deus, nam ipsum (Joan. i, 18) nemo vidit unquam. Ergo forma Dei cum accipitur in Deo Deus est cum autem intelligit se Deus, per formam se intelligit; sed et ipsa forma intelligat necesse est. Etenim intelligens ac vivens existentia, cum nihil aliud intelligat …quam quod ista Deus sunt. Et haec saepe jam docui. Cum autem ipsa intelligentia intelligit quod sit intelligentia (necessario enim sequitur, ut et se intelligat intelligentia), voluti existens a semetipsa se intellexit, fedique se extra: quod foris est intelligendo, se, id est, motu suo. Unde est haec foris intelligentia, et hic est filius, hic est >070; ,natus filius, quia alius a Deo, de Deo tamen, id est, de eo quod est existens: et vivens, intelligentia, quae Deus est, atque intus Intelligendo se Intelligentia foras se protulit, atque exstitit patri, in quo et ipsa fuit, atque est semper imago existens per intelligentiam internam, quae esse est atque existere, ac propterea imago imaginis genita.