# Adversus Arium 125.1-22

Victorinus, Adversus Arium, 125.1 to 125.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/125.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/125.1

XXXI. Sed quoniam, uti docuimus, intelligentia vi potentiae suae, necessario dum in semet sese vertit, intellexit semetipsam, hoc quodammodo gemina facta, velut intus et foris filius est, genitus ab exi– stentia patris: nam existentia est intelligentia, quae et vita est: apparens ergo et existens est Deus de Deo. Et quoniam in quolibet uno de tribus cuncta sunt, esse, vivere, intelligere; cum initelligentia intelligentiam genuerit, genitus est filius, et omnia habet filius quae pater, et habet a patre. Item quoniam haec omnia sunt per qua: creantur omnia: quaecumque enim sunt, accipiunt suunt esse, suum vivere. suum intelligere; filius cum haec omnia sit, quippe imago patris, et actu actuoso sit, id est, ut hoc praestet caeteris pro natura existenium, est necessario universis totisque cunctis λο7οί, id est, vis et potentia, per quam, quae sunt ut sint esse provenit, per quem Deus fecit et facit omnia, et sine quo nihil fit. Hoc appellant alii motum activum, verbum, rationem operantem. Quoniam tamen cum operatur, inest in illo vis patria. in se operatur, unde multa ita dicuntur. ut cum ipsius sit quod faciat tamen ipse in patrem refert omnia, ut (Joann.· vi. 58): pater me misit. Et (Ibid., 38): Non meam sed patris facio voluntatem: Et mille talia. Attendamus tamen istum locum: inveniemus quasi ipsum per se facere, ut sua sponte (Philipp. ii, 6): Non est arbitratus rapinam se oequalem Deo. Et item (Ibid., 7): Se exinanivit, et formam servi sumens, qui habebat dominium. Ista omnia sunt sua voluntate facientis. Sed potest credi ipse facere, cum in ipso pater sit, ex quibus sunt et illa (Joan. x, 28): Ego do vitam in oeternum. Et (Ibid., 7); Ego sum janua (Joan. XVI, 6), ego vita, ego veritas.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
