# Adversus Arium 126.14-33

Victorinus, Adversus Arium, 126.14 to 126.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/126.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/126.14

Utique hoc quando ante carnem fuit, ergo et ante carnem et fuit qualis et quantus. Forma, inquit, Dei. Quid istud est, forma idem quod pater. Quid est forma? in qua pater cernitur (Joan. xiv, 9): Qui me videt, videt et patrem. Utique non in eo quod videbatur, sed in eo quod ipse Deus divina substantia, λόγος, vita. Hoc igitur fuit ante carnem: namque quid adjungit? Non arbitratus est rapinam ut esset oequalis Deo. De se ergo cogitat, et de Deo: faciligitur ut non sit oequalis, sed fuit. Quid deinde adjicit? Sed se exinanivit (Philipp. ii, 7, 8). Quid exinanivit? aut unde, si non fuit? Adjicit adhuc: Et servi sumpsit formam in similitudinem hominum factus, et habitu inventus tanquam homo. Humiliavit semetipsum, subditus factus usque ad mortem, mortem autem crucis. Quid hic non ex omni parte declarat Jesum Christum et filium Dei? Nam sic dictum (Gal. iv, 4): Deus misit filium suum et missum suae potentiae, ac suae etiam voluntatis arbitio cuncta facientem, ut se nollet aequalem, ut se exinaniat, ut induat servi formam: fuit ergo qui fuit Dei forma, fuit qui se exinanivit: is autem ipse est Jesus, qui sumpsit imaginem servi, et inventus homo est, qui se subdidit usque ad mortem, ut designetur plenius Jesus Christus, usque ad mortem crucis.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
