Latin
127
Victorinus, Marius, Adversus Arium 127
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Haec viris fidelibus salis probata sunt, et ante carnem fuisse, et in carne eumdem filium fuisse, illum qui ante saecula est genitus, illum qui ascendit in coelum, et inde descendit, illum qui nobis de coelo panis est: ilium qui in carne dicit (Joan. xvii, 5): Redde mihi, pater, honorem meum, quem habui apud te: utique supra coelos, et ante carnem, illum: λόγος est, et (Joan. i, 13) in principio λόγος, et juxta Deum λόγος, et qui λόγος Deus est, et per quem λόγον facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil; illum (Joan. i, 9) qui illuminat hominem in hunc mundum venientem; illum (Joan. i, 14) qui λόγος caro factus est. Audisti in principio, λόγος, audisti quod λόγος ipse caro factus est: audi quod ipse Dei filius sit, et de patre genitus, sit illa quam diximus supra generatio. Dicit evangelista (Joan. i, 18): Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus solus filius, qui est in sinu patris. Melius autem dicemus gremio. Graeci εν κόλπω, id est in gremio. Sed vel hoc verbum, vel illud significat et genitum filium, quod est foris esse, tamen cum patre esse, cum dictum est: Qui est in sinu patris. Omnibus lectionibus ita esse diligens et fidelis quxaeitor intelliget. Jam vero Spiritum sanctum alio quodam modo ipsum esse Jesum Christum occultum, interiorem, cum animis fabulantem, docentem ista, intelligentiasque tribuentem, et a patre per Christum genitum, et in Christo: quippe cum unigenitus filius Christus sit, multis nos libris exposuimus; et quod exemplis plurimis approbavimus, satis clarum est. Hoc modo atque hac intelligentia ut pater et Deus cum filio ό4αοούσιον, et filius quod ipse vita est cum eo. Quia autem ipse intelligentia est Christus, et Spiritus sanctus όμοούσιον intelligitur: unde juncto patri filioque accepto, quod sit idem quod Spiritus sanctus, eo quidem modo, quo filius idem est quod pater; ita tamen, ut quomodo pater et filius unum cum sint, sic tamen Pater sit etiam filius, existentia unusquisque sua, sed ambo una eademque substantia: sic Christus et Spiritus sanctus cum ambo unum sint, existit tamen Christus sua existentia, et Spiritus sanctus sua: sed ambo una substantia, ex quo omnes, id est, tota Trinitas una, atque eodem modo juncto patre cum filio, filioque cum Spiritu sancto. Atque ista ratione patre cum Spiritu sancto per Christum juncto, singulis quidem existentibus unum, omnis Trinitas sit, atque existet illud, cum sit omnibus una eademque simul ex aeternitate substantia. Haec nobis salus est, haec liberatio, haec totius hominis plena salvatio, sic patrem omnipotentem Deum credere, sic Jesum Christum filium, sic Spiritum sanctum. Amen.