# Adversus Arium 18.1-26

Victorinus, Adversus Arium, 18.1 to 18.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/18.1

XVIII. Sed ista plenius postea (Rom. XI, 36): Quoniam ex ipso; et per ipsum, et in ipso omnia. Ex ipso: dicitur, ut de patre: Per ipsum: ut de Christo: In ipso, ut de Spiritu sancto. Alibi autem sic dicit: In ipso, per ipsum, ad ipsum. Quod Deus Christus (Rom. IX, 5): Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnes Deus benedictus per omnia saecula saeculorum. Ad Corinth. prima (I Cor. II, 8): Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent. Quod Christus, sicuti Deus; incomprehensibilis, aut vix comprehensibilis est, sed et quemadmodum dictum est (Ibid., 9): Quae oculus non vidit, quae auris non audivit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. Deinde dicit, quod intelligit ista (Ibid. 11): Sicut spiritus hominis ea quae in homine, sic et ea quae Dei, spiritus Dei. Si de Christo ista dicit, his apparet, quod non est facile scire generationem filii. Nam neque νοΰς percipit Dei filium, nec modum generationis scire potest. Si autem de praesentia ejus, et istud supra oculum, supra auditum, supra νοΰν est. Si autem, ut quidam intelligunt, dicit ista de his quae praeparavit Deus diligentibus ipsum: multo magis mirabilis est generatio, et vix comprehensibilis. Si ista sic sine intellectu sunt, quid ex his queas dicere, ab his quae non sunt, esse Christum aut, aut similis substantia est Christus? Comprehensibilia et definita. At vero esse ό/χοούσιον non solum incomprehensibile, et habet contradictiones multas. Si enim ό/χοούσιος et ipse ingenitus: si ομοούσιος quomodo alter, quomodo alius pater, alius filius? Si ομοονσιος, quomodo alius passus est, alius non? Ex isto enim Patripassiani. Sed quoniam Dei voluntate inquirit omnia, et ea quae Dei, Spiritus qui in nobis inhabitat, invenietur modus divinae generationis, juxta quem et όμοονσως manifestabitur, et illa exterminabuntur (I Cor.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
