Latin
18.27 to 18.40
Victorinus, Marius, Adversus Arium 18.27-40
Unproofread scanNot analysed yet
II, 12): Nos enim accepimus non mundi spiritum, sed Dei. Quod idem spiritus Deus et Christus est, et sanctus Spiritus, et idem unus spiritus (I Cor. XII, 3–6): Propter quod notum vobis facio, quod nullus in spiritu Dei dicit, anathema Jesu. Et nullus potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Divisiones autem gratiarum sunt, idem autem spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, sed idem Dominus, et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui omnia in omnibus operatur. Si igitur in spiritu nullus dicit Anathema Jesu, ipse est spiritus et Dei, et sancti Spiritus, De quo idem istud dicit: Et nullus potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Praeterea amplius istud dicit quod divisiones gratiatum a spiritu sunt, a Deo quidem gratiae, divisiones autem a spiritu; in actionem enim alia existentia Spiritus sanctus, in substantia ό/χοουσίον, quoniam Spiritus sanctus sicut et ministerium Domini: ipse etenim dividit ministeria in operatione vitae operans, et ipse In substantia sua secundum operationem vitae. In substantia autem ομοουσιος. Quod spiritus et operationes a Deo. Operationes autem multae, sed in omnibus idem Deus. Differt autem Deus, quod ipse facit divisiones operationum, ipse tamen in omnibus omnia operans; ipsum enim esse operationis causa cum sit, operationum divisiones facit, et ipse Deus juxta substantiam spiritus cum sit ομοούσιον actioni, omnia ergo tria actione ό{χ«ουσι« et substantia όμοούσια. Quod omnia tria spiritus, et quod a patre Spiritus: a patre substantia.