Latin
19.25 to 19.44
Victorinus, Marius, Adversus Arium 19.25-44
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim quod est esse, causa est speciei esse in eo, quod esse est. Et ideo quod est esse, pater est. Quod species, filius. Rursus quod ipsum quod est esse, praestat speciei ipsum quod est esse: esse autem speciei, imago est ejus quod est esse. Quod est juxta causam: Primum quod est esse όροούσιον, ergo esse ipsis duobus, et secundum esse imago est primi esse sine tempore: primum et secundum dico juxta causam. Aliud alio ad ipsum quod est esse pater et filius. Quod autem non retrorsum causa, idcirco pater pater, et filius filius. In eo autem quod esse est, ambo simul sunt, et semper ambo, όμοοόσων juxta quod est esse, secundum autem quod est potentia et actione, potentia pater, actione filius. Natus igitur filius, habens in actione et potentialiter esse, sicuti potentialiter esse habet ipsum actionem esse in semetipso. quod est potentialiter esse. Ipsum autem habet, secundum intellectum accipite, non enim habet, sed ipsum est. Simplicia enim ibi omnia. Sed dixi secundum Evangelium (Joann. XVI, 15): quaecumque habet pater, eadem habet filius. Secundum istam rationem et pater in filio est, et filius in patre, et ομοούσκ» ambo, et imago filius patris; ipsum enim esse duorum όμοούσιον. Quod autem alterum ab altero, imaginale et imago. Et rursus, quod alter ab altero, unum ingenitum, aliud genitum; sine tempore autem ista, quod in principio ista, et ab aeterno in aeternum. Neque igitur qui hominem dicunt Christum, neque qui ex nihilo, neque qui ex aliquo tempore nec alii hujusmodi in ista perspectione locum habent.