# Adversus Arium 20.1-20

Victorinus, Adversus Arium, 20.1 to 20.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/20.1

XX. Videamus autem et istud. Dicit Moyses dictum Dei (Gen. I. 26): Faciamus hominem secundum imaginem nostram et secundum similitudinem. Deus dicit ista, faciamus: cooperatori dicit, necessario Christo, et secundum imaginem dicit; ergo homo non imago Dei, sed secundum imaginem: solus enim Jesus imago Dei, homo autem secundum imaginem, hoc est, imago imaginis. Sed dicit secundum imaginem nostram. Ergo et pater et filius imago una. Si imago patris filius est, et ipsa imago pater, imagine ergo όμοονσιοι. Ipsa enim imago substantia est: unum enim est et simplex et ibi esse et operari: ita autem sunt et substantia et species. Substantia autem cum sit imago, όμοονσκχ pater et filius, patre existente secundum quod est esse, etiam quod est agere: filio autem existente secundum quod est agere, etiam quod est esse, unoquoque habente id quod sit, juxta quod maxime est, antiquius existente quod est esse, ab eo quod est agere. Pater autem quod ast esse, et maxime pater ipsum quod est esse, cui inest et actio potentialiter. Et rursus ut juniore existente quod est agere filius, ut junior ab eo quod est esse, habens filium in eo quod est agere a primo quod est esse. Propter quod unus pater juxta quod est esse, unus filius juxta quod agere, uterque simul existens in utroque, sicut demonstratum est: όρρούσιο* ergo. Dicamus ergo: Faciamus hominem, et ad imaginem quid est? et quid est ad nostrum? Deinde hoc quid est; et juxta similitudinem: sic enim dictum, differentiam significat et imaginis et similitudinis. Multa cum sit quaestio de quo dixerit: Faciamus hominem juxta imaginem nostram, concedendum nunc quod de anima hominis, sive de ambobus, sive enim de sola anima, nihil aliud intelligitur, nisi de anima: ipsa enim sola est juxta imaginem Dei, et juxta similitudinem.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
