# Adversus Arium 22.1-19

Victorinus, Adversus Arium, 22.1 to 22.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/22.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/22.1

XXII. Secundum ista ergo aequalis Deo existit Christus. Non enim dixit similis Deo, quod non significat substantiam, sed in substantia alterum quid, ad similitudinem juxta accidens, sicuti secundum similitudinem homo ad Deum, alia cum sit Dei, alia hominis substantia. Ex hoc nefas est dicere hominem aequalem esse Deo. Si igitur Christus forma est Dei, forma autem substantia est, id ipsum enim forma et imago: est amem forma et imago Dei λόγος, et semper λόγος ad Deum, όροονσιος λόγος Deo, ad quem et in principio, et semper est λόγος. Esse autem imaginem et substantiam, et simul cum substantia, quod όμοοόσιον dicitur, ex hoc manifestum. Dixit enim Apostolus: Semetipsum exinanivit, f ermam servi accipiens. Numquid enim formam solum accepit hominis, non et substantiam hominis? Induit enim et carnem, et in carne fuit, et passus est in carne, et hoc est mysterium, et hoc quod salutare sit nobis. Si igitur exinanivit se ipsum, et Christus exinanivit se ipsum et antequam in carne esset, fuit Christus. Et si fuit ante istud, quoniam te ipsum exinanivit, ipse induit carnem. Quare enim se exinanivit, si, ut dicis, o Marcelle, ani Photine, assumpsit hominem quasi quartum esset? Oportebat enim λόγον qui esset manere, assumere hominem, et modo quodam inspirare spiritum ad actiones. Sed dixit, exinanivit se ipsum. Recte: qui habebat induere hominem. Quid igitur est, exinanivit se? universalem λόγον non esse universalem in eo quod est esse λόγος, carnis, et fieret caro. Non igitur assumpsit hominem, sed factus est homo. Est igitur forma substantia, cum substantia, in qua est forma, όμοούσιος igitur formae substantiae principali, et potentialiter priori, quod ista praestat formae esse, et in substantium esse, et semper simul esse: sine enim altero alterum non est.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
