Latin
22.20 to 22.25
Victorinus, Marius, Adversus Arium 22.20-25
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum igitur quod forma a substantia, substantia est forma quae sit substantiae, istud Dei filius est. Quod forma substantia, quod autem semper substantia cum forma, semper pater, semper filius ad patrem, hoc est, λόγος ad Deum, hoc autem semper. Sed quoniam ista forma substantia est, quae imago est, et λόγος est, quem filium Dei esse dicimus, secundum quod λόγος est omnium quae sunt, λόγος est. Universalis enim λόγος filius Dei est cujus potentia proveniunt, et procedunt in generationem omnia, et consistunt. Ipsius ergo potentia, procedens et simul existens cum patre, facit omnia et generat, et ipsa haec potentia in eo quod est ei praecedere, quae quidem actio dicitur, ipsa patitur si quid patitur, juxta materias et substantias, quibus praestat proprium ad id, quod est illis esse, inversabili et impassibili existente universali λόγω qui semper est ad patrem, et όμοονσως. Et idcirco de filio dicitur, quod est impassibilis et passibilis, sed in progressu passio, maxime autem in extremo progressionis, hoc est, cum fuit in carne: illae enim passiones non dicuntur, generatio a patre, motus primus, et creatorem esse omnium: ista enim substantialia cum sint, magis autem substantiae: λόγοι enim existentium juxta potentiam substantiae sunt ipsorum: non igitur passiones.