Latin
26.1 to 26.17
Victorinus, Marius, Adversus Arium 26.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
XXVI. Si igitur omnia unum, quippe in substantia, multo magis Deus et filios, non solum insubsiantiatum, sed consubstantialem. Insubstantiata enim sunt omnia δντα in Jesu, hoc est, h τω λόγω sicuti dictum est: Omnia in hio sunt condita (Coloss. I, 16): όαοού* σικ autem ista non sunt. Non enim quasi ουσία est illud primum esse quod est Deus, neque autem ut substantia imago, quod est filius, sed simul solum istorum, quod est esse divinitatis ad cansam, est esse iis quae sunt: sola igitur ό/χοούσια Deus λόγο? ,ad Timotheum prima: Etenim confidenter magnum quoddam est pietatis mysterium, quod manifestatum est in carne, justificatum in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est gentibus creditum in mundo, receptum in gloria (I Tim. III, 16). Hoc non est de prima generatione sed de secanda: hoc enim est magnum mysterium, quod Deus exinanivit semetipsum cum esset in Dei forma; deinde quod passus est, primum in carne se esse, et humans generationis fatum habere, ei in crucem tolli. Non autem fierent ista mirabilia, si fuissent illae aut ex homine solum, aut ex nihilo, aut ex Deo secundum facturam. Quid enim exinanivit, si non erat antequam esset in carne? Et quid erat, quod dixit aqualis Deo? AEqualis autem quomodo, qui ex nihilo factura esset? Idcirco ergo magnum mysterium, quod manifestatum est in carne. Fuit ergo antequam esset in carne, sed manifestatum dixit in carne: intelligibiliter enim erat et intellectualiter; ser sibiliter autem et incarnaliter tunc manifestatus est. Potentia enim τοΰ λόγου juxta suam substantiam vitae est, semper substantia, secundum quod vita, et vivefacit, et revivefacit, et non permittit esse in morte quacumque vivefacit. In prima igitur motione omnia in Vitato adduxit, et ista est descensio του λόγου, quod quoniam a patre exiens, iis qui in coelis sunt, et Angelis, ani thronis, vel gloriis, et hujusmodi quae sum, dedit suam propriam vitam potentia patria: λόγο?