# Adversus Arium 3

Victorinus, Adversus Arium, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/adversus-arium/3

III. Dicamus igitur scripturas, et primum secundum Joannem: dicit enim (Joan. I, 1), quomodo λόγος et in principio erat, et circa Deum erat, et quomodo Deus erat λόγος. Numquid de alio dicit λόγου; omnino de filio. Quid ergo λόγος, si ex nullo est subjecto? quomodo λόγος potentiam habet, ut per ipsum creentur omnia, ipse qui sit ex nullo subjecto? Impossibile enim, semen esse omnium quae sunt, quod ex nihilo factum est. Deinde si in principio erat, quomodo principium: secundum quod principium est, sine principio est: qui erat in principio, erat semper. Quae igitur audacia? quae blasphemia? Non erat aliquando, dicere, toties Joanne dicente: Erat λόγος in principio, erat ad Deum, erat Deus λόγος ipse? Erat hic in principio ad Deum. Licet enim erat praeteriti temporis significationem habeat, frequenter non sine principio; sed hic sine principio accipiendum, quoniam dixit: In principio erat. Quod et vos significatis ante tempora, ante aeonas dicentes (Ibid. 3): Omnia, dicit, per ipsum facta sunt, et sine illo effectum est nihil. Etenim sine λόγω quid est, quod non ut sit accipiat? Solus enim λόγος, secundum quod λόγος, est et sibi et aliis ipsum quod est, ipse praestet omnibus quae sunt. Et idcirco aequalis quidem patri. Causa enim principalis et sibi et aliis causa est, potentia, et substantia. Causa exsistens. Prae causa autem pater. Unde filius distabit hoc, quod movetur et operatur in manifestationem, propter magnam divinitatem nobis incognosibiliter operante patre. Supra enim beatitudinem est pater et idcirco ipsum requiescere. Operari enim etiam, si imperfectionem operatur, in molestia motus: ista beatitudo est, secundum quod est operari perfecta.

---

Victorinus, Marius, Adversus Arium, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp115/tmp115/tmp115.tmp115.opp-lat1.xml.
