Latin
30.1 to 30.16
Victorinus, Marius, Adversus Arium 30.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
XXX. Quid ergo voyos? ante Deum, an post Deum, an cum Deo? si ante Deum, non ingenitus Deus nec pater Deus, nec principium principiorum: si autem post Deum ούκ ομοιος, sed similis alius Deus. Sed si istud nefas dicis, non solum potentia, dignitate, deitate, sed et substantia:quid est esse substantia simile? Ex ipsa ista substantia, secundum quod ista ipsa substantia est. idem est, non simile: simile enim qualitate efficitur, quae similitudo colore, habitu, affectione, virtute, forma similitudo est. Jesus autem, hoc est, Μηος, imago est Dei non similitudo. Image Dei dicitur, non enim Deus imago, sed Deus imagine et substantia Deus, non ut duo, una enim substantia, et una imago, unde unus Deus, et unus ϊήος, et unum pater, unus filius, et ista unum: unum enim et istud unum, non duo: et ideo simul, et substantia ipsum quod est alterum unum, et ideo istud non alterum unum, sed magis et solum imum. Sed ista. Et rursus, quid dicimus esse substantiam, sicuti sapientes et antiqui definierunt? quod subjectum, quod est aliquid, quod est in alio non esse; et dant differentiam existentiae et substantiae, et existentiam quidem et existentialitatem praeexistentem subsistentiam sinc accidentibus, puris et solis ipsis quae sunt in eo, quod est solam esse quod subsistat; substantiam autem subjectum cum iis omnibus quae sunt accidentia, in ipsa separabiliter existentia, in usu autem accipientia et exitsentiam, et substantiam, ubicumque eodem modo esse aliquid significantes utimur istis nominibus. Sit igitur sic, sive in aeternis sive in mundanis; licet enim dici sive existentiam, sive substantiam, sive quod est esse vere substantiam: ibi motio est, et non simpliciter motio, sed prima motio, quae genus sit et ipsa status, et idcirco ipsa substantia.